Hľadaný výraz: Mt 8,16-17; Mk 1,32-34; Lk 4,40-41, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”.

32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.

40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.

1

mail   print   facebook   twitter